- STREBULA
- STREBULAapud Plautum, et Strebula caro, apud Arnobium adv. Gentes l. 7. ubi de sacrificiis earum, Quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim; ruma, cauda et plasea separatim, isitium solum, omentum solum, augmentorum adiciatur in causam: Cimbrica vox Festo est, et coxendicem hostiarum denotat, sen carnem, quae ex taurorum coxendicibus demebatur, ut cum reliquis, quae hîc memorantur, partibus, augmenti locô, altari imponeretur, de quo usu diximus supra voce Prosiciae. Vide quoque Ios. Scaligerum ad Festum. Nomen an a Graeco ςτρεθλὸς, a curvatura etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.